Evangelium Secundum Joannem*

Caput 3: Versus 19

Hoc est autem judicium.Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quae excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quae diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur.Erant enim eorum.Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit:Erant enim opera eorum mala.Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
(* Traductions européennes)